{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 8-2","citation":"Augustine, De Trinitate 8-2","ref":"8-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":367,"text":"Deinde in ipso generali vocahulo, si propterea dicimus tres personas, quia commune est eis id quod persona est (alioquin nullo modo possunt ita dic:, quemadmodum non d.cunlur tres filii, quia non commune est eis id quod est filius); cur non-etiam tres dcos dicimus? Certe enim quia Pater persona, et Filius persona, et Spiritus sanctus persona, idco tres persona;: quia ergo Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, cur non tres dii? Aut quoniam propter ineffabilem conjunctionem hæc tria simul unus Deus; cur non etiam una persona, ut ita non possimus dicere tres personas, quamvis singulam quamque appellemus personam, quemadmodum non possumus dicere tres dcos, quamvis quemque singulum appellemus Deum, sive Patrem, sive Filium, sive Spiritum sanctum? An quia Scriptura non dicit tres deos? Sed nec tres personas alicubi Scripturam cornmemorare invenimus. An quia nec tres, nec unam personam Scriptura dicit hæc tria (legimus enim pcrsonam Domini, non personam Dominum), propterea licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere, non quia Scriptura dicit, sed quia Scriptura non contradicit: si autem diceremus tres deos, contradiceret Scriptura, dicens, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. vi, 4)? Cur ergo et tres essentias non licet dicere, quod similiter Scriptura, sicut non dicit, ila nec contradicit? Nam cssentia si speciale nomen est commune tribus, cur non dicantur tres essentiae, sicut Abraham, Isaac, et Jacob, tres homines, quia homo speciale nomen est commune omnibus hominibus? Si autem speciale nomen non est essentia, sed generale, quia homo, et pecus, et arbor, et sidus, et angelus essentia dicitur; cur non dicuntur istæ tres essentiæ, sicut tres equi dicuntur tria animalia, et tres lauri dicuntur tres arbores, et tres lapides tria corpora? Ant si propter unitatem Trinitatis non dicuntur tres essentiae, sed una essentia; cur non propter eamdem unitatcm Tdnitatis non dicuntur ires substantiæ vel tres personnp, sed una substantia et una persona? Quam enim est illis commune nomen essentiæ, ita ut singulus quisque dicatur essentia, tam illis commune cst vel substantiæ vel personæ vocabulum. Quod enim de pcrsonis secundum nostram, hoc de substantiis secundum Græcorum consuetudinem, ea quæ diximus, oportet intelligi. Sic enim dicunt illi tres sub. stantias, unam essentiam, quemadmodum nos dicimus tres personas, unam essentiam vel subslantiam.","prev":{"citation":"De Trinitate 6.60-66","label":"6.60 to 6.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6.60"},"next":{"citation":"De Trinitate 9.1-3-13","label":"9.1 to 9.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.1-3"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}