{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 8.1-17","citation":"Augustine, De Trinitate 8.1-17","ref":"8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":290,"text":"Dicam si potero quiddam, exempli gratia, quo lucc apertiora sint. Est certe in corpore humano quædam moles carnis, et formæ species, et ordo distinctioque membrorum, et temperatio valetudinis: hoc forpus inspirata anima regit, eademque rationalis; et ideo quamvis mutabilis, tamen quæ possit illius incommutabilis sapientiæ particeps esse, ut sit participatio ejus in idipsum, sicut in Psalmo scriptum est de omnibus sanctis, ex quibus tanquam lapidibus vivis ædificatur illa Jerusalem mater nostra æterna in cœ- * lis. Ita enim canitur: Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Psal. cxxi, 3). Idipsum quippe hoc loco illud summum et incommutabile bonum intelligitur, quod Deus est, atque sa pientia voluntasque ipsius. Cui cantatur alio loco: Mutabis ea, et mutabuntur; tu vero idem ipse es (Psal. CI, 27, 28). CAPUT III. — De eodem argumento. Constituamus ergo animo talcm sapicntein, cujus anima rationalis jam sit particeps incommutabilis aeternaeque veritatis, quam de omnibus suis actionibus consulat, nec aliquid omnino faciat, quod non in ea cognoverit essa. faciendum, ut ei subditus eique obtemperans recte faciat. Iste si consulta summa ratione divinae justitiæ quam in secreto audiret aure cordis sui, eaque sibi jubente, in aliquo officio misericordiæ corpus labore fatigaret, ægritudinemque contraheret, consultisque medicis ab alio diceretur causam morbi esse corporis siccitatem, ab alio autem humoris immoderationem: unus eorum veram causam diceret, alter erraret, uterque tamen de proximis causis, id est, oorporalibus pronuntiaret. At si illius siccitatis causa quæreretur, et inveniretur voluntarius labor; jam ventum esset ad superiorem causam, quae ab anima proficisceretur ad afficiendum corpus quod regit: sed nec ipsa prima esset; illa enim procul dubio superior crat in ipsa incommutabili Sapientia, cui hominis sapientis anima in charitate serviens, et ineffabiliter jubenti obcdiens, voluntarium laborem susceperat: ita nonnisi Dei voluntas causa prima illius ægritudinis veracissime reperiretur.","prev":{"citation":"De Trinitate 6","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6"},"next":{"citation":"De Trinitate 8.18-27","label":"8.18 to 8.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.18"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}