{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 8.1-4-18","citation":"Augustine, De Trinitate 8.1-4-18","ref":"8.1-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1-4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":346,"text":"in quo praemissa distinctione sapientiae a scientia, in ea quae proprie scientia nuncupatur, quæve inferior est, prius quædam sui generis triuitas ostenditur: quae licet ad interiorem hominem jam pertineat, nondum tamen imago Dei vol appellanda vel putanda. CAPUT PRIMUM.—1. Ilomoexterior et interior qualis. Age nunc, videamus ubi sil quasi quoddam hominis exterioris interiorisque confinium. Quidquid enim habemus in animo commune cum pecore, recte adhuc dicitur ad exteriorem hominem pertinere. Non enim solum corpus horno exterior deputabitur, sed adjuncta quadam vita sua, qua compages corporis et omnes tensus vigent, quibus instructus est ad exteriora sentienda: qoorum sensorum imagines infixæ in memoria, cum recordando revisuntur, res adhuc agitur ad exteriorem hominem pertinens. Atque in his omnibus non distamus a pecore, nisi quod figura corporis non proni, sed erecti sumus. Qua in re admonemur ab eo qui nos fecit, ne meliore nostri parte, id est animo, similes pecoribus simus, a quibus corporis erectionedistamus. Non ut in ea quae sublimia sunt in corporibus animum projiciamus; nam vel in talibus quictem voluntatis appetere, prosternere est animum. Sed sicut corpus ad ea qune sunt excelsa corporum, id est, ad cœlestia naturaliter erectum est; sic animus, qui substantia spiritualis est, ad ea quae sunt in spiritualibus excelsa erigendus est, non elatione superbiæ, sed pictate justitiæ. CAPUT II. — 2. Æternas rationes in corporalibus homo solus animantium percipit. Possunt autcm et pecora et sentire per corporis sensus extrinsecus corporalia, et ea memoriæ fixa reminisci, atque in eis appetere conducibilia, fugere incommoda: verum ea notare, ac non solum naturaliter rapta, sed etiam de industria memoria: connnendata retinere, et in obli. vionem jamjamque labentia recordando atque cogitando rursus imprimere; ut quemadmodum ex eo quod gerit memoria cogitatio formatur, sic et hoc ipsum quod in memoria est cogitatione firmetur: fictas eliam visiones, hinc atque inde recordata quaelibet sumendo et quasi assuenuo, componere, inspicere, quemadmodum in hoc rerum genere quæ verisimilia sunt discernantur a veris, non spiritualibus, sed ipsis corporalibus: hæc atquc hujusmodi quamvis in sensibilibus, atque in cis quas inde animus per sensum corporis traxit agantur atque versentur, non sunt tamen rationis expertia, nee hominibus pccoribusque communia.","prev":{"citation":"De Trinitate 15.61-75","label":"15.61 to 15.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/15.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/15.61"},"next":{"citation":"De Trinitate 8.19-36","label":"8.19 to 8.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.19"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}