{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 8.1-6-19","citation":"Augustine, De Trinitate 8.1-6-19","ref":"8.1-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1-6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":276,"text":"Proinde si dicamus, Æternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis,vivus, sapiens, potens, speciosus, justus, bonus, beatus, spiritus; horum omnium novissimum quod posui quasi tantummodo videtur significare substantiam, ca:tera vero hujus substantiæ qualitates: sed non i:a est in iila ineffabili simplicique natura. Quidquid enim secundum qualitates illic dici videtur, secundum substantiam vel essentiam est intelligendum. Absit enim ut spiritus secundum substantiam dicatur Deus, et bonus secundum qualitatem: sed utrumque secundum substantiam. Sic omnia cætera quæ commemoravimus, nude in. superioribus libris Inulta jam dixinius. De quatuor igitur primis quæ modo a nobis enumerata atque digesta sunt, id est, aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, unum aliquid etigamus; qnia unum quatuor heta significant, sicut jam disserui; ne per multa distendatur intentio, ct illud potius quod positum est prius, id est, aeternus. Hoc faciamus et de quatuor secundis, quæ sunt, vivus, sapiens, potens, speciosus. Et quoniam vita qualiscumque inest et pecori, cui sapientia non inest; dno vcro ista, sapientia scilicet atque potentin, ita sunt inter se in homine comparata, ut sancta Scriptura diceret, Melior est,apiM quam fortis ( ld. VI, i); speciosa porro etiam corpora dici solent: unum ex his quatuor' quod eligimus, sapiens eligatur: quamvis hæc quatuor in Deo non inæqualia I dicenda sint; nomina enim quatuor, re, autem una ea. De tertiis vern ultimis quatuor, quamvis in Deo idem siL justum esse quod bonum, quod beatum, idemque spiritum esse quod justum ct bonum et. beatum esse: tamcn qnia in hominibus pOtest esse spiritus non beatus, potest et justus et bonus nondum beatus; qui vero beatus est, profecto et justus et bonus et spiritus ost: hoc potius eligamus quod nec in hominibus esse sine illis tribuspotest, quod est beatus. CAPUT V!.","prev":{"citation":"De Trinitate 5.120-2-144","label":"5.120 to 5.144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.120-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.120-2"},"next":{"citation":"De Trinitate 8.20-40","label":"8.20 to 8.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.20"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}