{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 8.20-40","citation":"Augustine, De Trinitate 8.20-40","ref":"8.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":280,"text":"— 9. Quomodo in ipsa simplicitate Dei sit Trinitas. An et quomodo ex, monstratis trinitatibus in homine ostendatur Trinitas Deus. Num igitur I cum dicimus, Æternus, sapiens, boatns. hæc tria sunt Trinitas, quæ appellatur Dens? Redigimus I quidem ilia duodecim in istam paucitatem trium: sed eo modo forsitan possumus et hæc tria in unum aliquod horum. Nam si una eademque res in Dei natura potest esse sapientia et potentia, aut vita et sapientia; cur non una eademque res esse possit in Dei natura aeternitas et sapientia, aut beatitudo et sapientia? Ac per hoc sicut nihil intererat utrum illa duodecim, an ista tria diceremus, quando ilia multa in istam redegimus paucitatem; ita nihil interest utrum tria ista dicamus, an illud unum in cujus singularitatem duo caetera similiter redigi nosse monstravimus 4. Quis itaque disputandi modus, quænam tandem vis intelligendi atque potentia, quae vivacitas rationis, quae acies cogitationis ostendet. ut alia jam taceam, hoc unum quod sapientia dicitur Deus, quomodo SiL Trinitas? Neque enim sicm nos de illo percipimus sapientiam, ita Deus de aliquo: sed sua est ipse sapientia; quia non est aliud sapientia ejus, aliud essentia, cui hoc est esae quod sapientem esse. Dicitur quidem in Scripturis sanctis Christus Dei virtus, ct Dui sapientia ( I Cor. I, 24): sed quemadmodum sit intelligendum, ne Patrem Filius videatur facere sapientem, in libro septimo disputatum est ( Cap. 1-3); ei ad hoc ratio pervenit, ut sic sit Filius sapienda de sapientia, quemadmodum lumcn de lumine, Deus de Deo. Nee aliud potuimus invenire Spiritum sanctum, nisi et ipsu!n esse sapientiam, et simul omnes unam sapientinnt, sicut unu!n Deum, unam essentiam. Hanc ergo sapientiam quod est Deus, quomodo intelligimus esse Trinitatem? Non dixi, Quomodo credimus?","prev":{"citation":"De Trinitate 8.1-6-19","label":"8.1 to 8.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1-6"},"next":{"citation":"De Trinitate 8.41-42","label":"8.41 to 8.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.41"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}