{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 8.37-58","citation":"Augustine, De Trinitate 8.37-58","ref":"8.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.37.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":285,"text":"Nec animas nostras vident, sca ex motibus corporis, idque statim et facillime quadam conspiratione naturali. Animum igitur cujuslibet et ex nostro novimus, et ex nostro credimus quem non novimus. Non euim tantum sentimus animum, sed etiam scire possumus quid sit animus considcratione nostri: habemus enim animum. Sed quid sit justus, unde novimus? Dixeramus enim nos Apostolum non alia causa diligere, nisi quod sit justus animus. Novimus ergo et quid sit justus, sicut et quid sit animus. Sed quid sit animus, ut dictum est, novimus ex nobis: inest enim animus nobis. Quid autem sit justus unde novimus, si justi non sumus? Quod si nemo novit quid sit justus nisi qui justus est, nemo diligit justum nisi justus: non enim potest diligere quem justum esse credit, ob hoc ipsam quia justum esse credit, si quid sit justus ignorat; secundum quod superius demonstravimus, neminem diligerequodcredit et non videt, nisi ex aliqua regula notitiæ generalis sive specialis. Ac per hoc si non diligit justum nisi justus, quomodo volet quis'luC justus esse qui nondum est? Non cnim vult quisquam esse quod non diligit. Ut autem sit justus qui nondum cst, volet utique justus esse: ut autem vclit, diligit justum. Diligit ergo justum et qui nondum justus cst. Diligere autem instum non potest, qui quid sit juslus, ignorat. Proinde novit quid sit justus, etiam qui nondum est: ubi ergo novit? num oculis vidit? An ullum corpus justum, velut album, aut nigrum, aut quadrum, aut rolundum? Quis hoc dixerit? At oculis non vidit nisi corpura. Justus autcm in homine non est, nisi animus: et cum homo justus dicitur, ex animo dicitur, non ex corpore. Est enim quaedam pulchritudo animi justitia, qua pulchri sunthomines, plerique ctiam qui corpore distorti atque deformes sunt.","prev":{"citation":"De Trinitate 8.15-36","label":"8.15 to 8.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.15"},"next":{"citation":"De Trinitate 8.59-75","label":"8.59 to 8.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.59"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}