{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 8.66-82","citation":"Augustine, De Trinitate 8.66-82","ref":"8.66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.66.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":292,"text":"i. Sunt enim tales usitatae in Littoris illis locutiones, quas nonnulli etiamsi catholicam fidem assorunt, non tamen diligenter advertunt, ut putent ita dictum, Fecit Deus1 ad imaginem Dei; quasi diceretur, Fecit Pater ad imaginem Filii: sic volentes asserere in Scripturis sanctis Deum dictum eliam Filium, quasi desint alia verissima et manifestissima documenta, ubi non solum Deus, sed etiam verus Deus dictus est Filius. In hoc enim testimonio dum aliud solvere intendunt, sic se implicant, ut expedire non possint. Si enim Pater fecit ad imaginem Filii, Ita ut non sit homo imago Patris, sed Filii, dissimilis est Patri Filius. Si autem pia fides docet, sicuti docat, Filium esse ad aequalitatem essentiæ similem Patri, quod ad similitudinem Filii factum est, necesse est etiam ad similitudinem Patris factum sit. Deinde, si hominem Pater non ad suam, sed ad Filii fecit imaginem, cur non ait, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem tuam, sed ait, nostram; nisi quia Trinitatis imago fiebat in homine, ut hoc modo esset homo imago unius veri Dei, quia ipsa Trinitas unus verus Deus est? Locutiones autem sunt innumerabiles tales in Scripluris, sed has protulisse suffecerit. Est in Psalmis ita dictum, Domini eat salus, et super populum tuum benedictio tua (Psal. III, 9): quasi alteri dictum sit, non ei de quo dixerat, Domini est salus. Et iterum, A te, inquit, eruar a tentatione, et in Dee meo sperans transgrediar murum (Psal. XVII, 50): quasi alteri dixerit, A te eruar a tentatione. Et iterum, Populi sub te cadent in corde I inimicorum regis (Psal. XLIV, 6): ac si diceret, In cordc inimicorum tuorum. Ei quippe regi dixerat, id est, Domino nostro Jesu Christo, Populi sub te cadent; quem regem intelligi voluit, cum diceret, in corde inimicorum regis, Rarius ista in Novi Testamenti litteris inveniuntur.","prev":{"citation":"De Trinitate 8.53-65","label":"8.53 to 8.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.53"},"next":{"citation":"De Trinitate 8.83-98","label":"8.83 to 8.98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.83"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}