{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 9.1-23","citation":"Augustine, De Trinitate 9.1-23","ref":"9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":292,"text":"Fortasse aliquis cogat utdicamus etiam a se ipSo missum esse Filium; quia ille Mariæ conceptus ct partus operatio Trinitatis est, qua crcante omnia creantur. Et quomodo jam, inquit, Pater eum misit, si ipse se misit? Cui primum respondeo, quærens ut dicat, si potest, quomodo Pater cum sanctificavit, si se ipse sanctificavit?Utrumque enim idem Dominus alt: Quem Pater, inquit, sanctificavit, et misit in AMM mundum, vos dicitis, Quia blasphemas; quomam dixi, Filius Dei sum (loan. x, 36). Alio autem loco ait: Et pro eis sanctifico me ipsum (Id. xvu, 19). Item quæro quomodo eum Pater tradidit, si se ipse tradidit? Utrumque enim dicit apostolus Paulus: Qui Filio, inquit, proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Alibi autem de ipso Salvatore ait: Qui me dilexit, et tradidit se ipsum pro me (Galat. II, 20). Crodo respondebit, si hacc probesapit, quia una voluntas est Patris et Filii, et inseparabilis operatio. Sic ergo intelligat illam incarnationem et ex Virgine nativitatem, in qua Filius intelligitur missus, una eademque operatione Patris et Filii inseparabiliter esse factam, non utique inde separato Spiritu sancto, de quo aperte dicitur, Inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Nam etiam si ita quæramus,enodatius fortassis quod dicimus apparebit: Quomodo misit Deus Filium suum? Jussit ut veniret, atque ille jubenti obtemperans venit; an rogavit, an tantummodo admonuit? Sed quodlibet horum sil, verbo utique factum est, Dei autem Verbum ipse est Dei Filius. Quapropter cum eum Pater verbo misit, a Patre et Verbe ejus factum est ut mitteretur. Ergo a Patre et. Filio missus est idem Filius, quia Verbum Patris est ipse Filius. Quis enim se tam sacrilega induat opinione, ut putet temporale verbum a Patre factum esse, ut æternus Filius mitteretur et in carne appareret ex tempore?","prev":{"citation":"De Trinitate 8","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8"},"next":{"citation":"De Trinitate 9.24-38","label":"9.24 to 9.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.24"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}