{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 9.14-31","citation":"Augustine, De Trinitate 9.14-31","ref":"9.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":292,"text":"Absurdum est autem ut substantia relative dicatur: omnis enim res ad se ipsam subsistit; quanto magis Deus? CAPUT V. —10. In Deo substantia abusive dicitur, essentia proprie. Si tamen dignum est ut Deus dicatur subsistere: de bis enim rebus recte intelligitur, in quibus subjectis sunt ea quae in aliquo subjecto esse dicuntur, sicut color aut forma in corpore. Corpus enim subsistit, et ideo substantia est: illa vero in subsistente atque subjecto corpore, quae non substantiae sunt, sed in substantia; et idco si esse desinat, vel ille color, vel illa forma, non adimunt corpori esse corpus, quia non hoc ei est esse, quod illam vel inam formam coloremve retincre. Res ergo mutabiles neque simplices, proprie dicuntur substantiæ. Deus autem si subsistit ut substantia proprie dici possit, inest in eo aliquid tanquam in subjecto. et non est simplex, cui hoc sit esse qnod illi est quidquid aliud2 de illo ad illum dicitur, sicut magnus, omnipotens, bonus, et si quid hujusmodi de Deo non incongrue dicitur: nefas est autem dicere ut subsistat et subsit Deus bonitati suæ, atque illa bonitas non substantia sit vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit tanquam in subjecto: unde manifestum est Deum abusive substantiam vocari, ut nomine usitatiore intelligatur essentia, quod vere ac proprie dicitur; ita ut fortasse solum Deum dici oporteat essentiam. Est cnm vere solus, quia incommutabilis est, idque nomen suum famulo sue Moysi enuntiavit, cum ait, Ego sum qni sum; et, dices ad eoa: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14) Sed tamen sivc essentia dicatur quod proprie dicitur, sive substantia quod nbusive; utrumque ad se dici. tur, non relative ad aliquid. Unde hoc e t Deo esse quod subsistere, ei ideo si una essentia Trinitas, una etiun substantia.","prev":{"citation":"De Trinitate 9.1-3-13","label":"9.1 to 9.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.1-3"},"next":{"citation":"De Trinitate 9.32-53","label":"9.32 to 9.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.32"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}