{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 9.63-72","citation":"Augustine, De Trinitate 9.63-72","ref":"9.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.63.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":308,"text":"Hilarius enin hoc in libris suis posuit (Lib. 2 de TrinUale)\\ horum verborum, id est, Patris, et Imaginis, et Muneris, aeternitatis, et speciei, et usus, abditam scrutatus intelligentiam quantum valeo, non eum secutum arbitror in æternitatis vocabulo, nisi quod Pater non habet Patrem de quo sit, Filins autem de Patre est ut sit, atqne ut illi coæternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cui- imago est, ipsa coæquatur ei, non illud imagini suæ. In qua imagine speciem nominavit, credo, propter pulchritudinem, ubi jam est tanta congruentia, et pt ima aequalitas, et prima similitudo, nulla in re dissidens, et nullo modo inæqualis, et nulla ex parte dissimilis, sed ad identidem respondens ei cujus imago est. Ubi est prima et summa vita, cui non est aliud vivere et aliud esse, sed idem est esse et vivere: et primus ac summus intellectus, cui non est aliud vivere et aliud intelligere, sed id quod est intelligere, hoc vivere, hoc esse est, unum omnia: tanquam Verbum perfectum, cui non desit aliquid, et ars quædam omnipotentis atque sapientis Dei, plena omnium rationum viventium incommutabilium 1; et omnes unum in ea, sicut ipsa unum de uno, cum quo unum. Ibi novit omnia Deus quæ fecit per ipsam, et ideo cum decedant et succedant tempora, non decedit aliquid vel succedit scientiae Dei. Non enim baec quae creata sunt, ideo sciuntur a Deo, quia facta sunt: ac non potius ideo facta sunt vel mutabilia, quia immutabi- - liter ab eo sciuntur. Ille igitur ineflabilis quidam complexus Patris et imaginis non est sine perfruitione1, sine charitate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo, si tamen aliqua humana voce digne dicitur, usus ab illo appellatus est breviter, et cst in Trinitate Spiritus sanctus, non genitus, sed genitoris, genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum, ut ordinem suum teneant et locis suis acquiescant.","prev":{"citation":"De Trinitate 9.41-62","label":"9.41 to 9.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/9.41"},"next":{"citation":"De Trinitate 12","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}