{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate Et Unitate Dei [Incertus] 2","citation":"Augustine, De Trinitate Et Unitate Dei [Incertus] 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-et-unitate-dei-incertus/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-et-unitate-dei-incertus/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-et-unitate-dei-incertus/2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate Et Unitate Dei [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-et-unitate-dei-incertus","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"(b) Spiritum sanctum, neque ing' nitum, neque genitum fides recta declarat: quia si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur; si autem genitum, duos filios credere culpamur. Sed quod cci ta fides tenet, nec ingenitus est, nec genitus, sed ab utroque procedens, id est, a Patre et a Filio. Et ut hoc testimoniis approbemus, ipsum Dominum nostrum Jcsum Chritum ad discipulos audi dicentem: Cum venerit, inquit, Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ( Id. xv, 26). Et rursum ipse Dominus Jesus Christus post resurrectionem suam, ut ostenderet a se proccdere Spiritum sanctum, sicut et a Patre; insufnans in discipulos suos, ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. xx. 22). Unus est ergo Spiritus Patris ct Filii, unus amborum Spiritus. Igitur quod Patris sit Spiritus, ipse Dominuset Salvator noster discipulis suis ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Et quod idein et Filii sit Spiritus, Paulus apostulus teotis est: Si quis autem, inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. Tin, 9).","prev":{"citation":"De Trinitate Et Unitate Dei [Incertus] 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-et-unitate-dei-incertus/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-et-unitate-dei-incertus/1"},"next":{"citation":"De Trinitate Et Unitate Dei [Incertus] 3.1-24","label":"3.1 to 3.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-et-unitate-dei-incertus/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-et-unitate-dei-incertus/3.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate Et Unitate Dei [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp733/tmp733/tmp733.tmp733.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}