{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Utilitate Credendi 10.1-14","citation":"Augustine, De Utilitate Credendi 10.1-14","ref":"10.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/10.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/10.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Utilitate Credendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064"},"verse":false,"words":308,"text":"Sed ut omissa interim altitudine scientiae sic agam tecum, quomodo agendum arbitror cum familiari meo, id est sicut ego possum, non sicut doctissimos uiros posse miratus sum: tria genera sunt erroris, quibus homines errant, cum aliquid legunt. de singulis dicam. primum genus est, in quo id quod falsum est uerum putatur, cum aliud qui scripsit putauerit. alterum est, quamuis non tam late patens, non tamen minus noxium, cum id quod falsum est uerum putatur, id tamen putatur, quod etiam ille qui scripsit putauit. tertium est, cum ex alieno scripto intellegitur aliquid ueri, cum hoc ille qui scripsit non intellexerit. in quo genere non parum est utilitatis; immo si diligentius consideres, totus legendi fructus est integer. primi generis exemplum est, ut si quisquam uerbi gratia dicat et credat Rhadamanthum apud inferos audire ac diiudicare causas mortuorum, eo quod Maronis in carmine id legerit. hic enim errat duobus modis: quod et rem non credendam credit neque id putandus est credidisse ille quem legit. alterum genus animaduerti sic potest: si quis, quia Lucretius animam ex atomis esse scribit eamque post mortem in easdem atomos solui atque interire, id uerum ac sibi credendum arbitretur. nam et hic non minus miser est, si de re tanta id quod falsum est pro certo sibi persuasit, quamquam id Lucretius, cuius libris deceptus est, opinatus sit. quid enim huic prodest de auctoris sententia certum esse, quando sibi eum non per quem erraret, sed cum quo erraret, elegerit? tertio generi est illud adcommodatum: si quis Epicurum lecto eius in libris aliquo loco, ubi continentiam laudat, in uirtute illum summum bonum posuisse adseueret et ideo non esse culpandum. huic enim quid obest error Epicuri, si summum bonum hominis uoluptatem ille corporis credit, cum iste non se dederit tam turpi noxiaeque sententiae neque ob aliam causam ei placeat Epicurus, nisi quod eum sensisse non putat, quod sentiri non oporteat?","prev":{"citation":"De Utilitate Credendi 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/9"},"next":{"citation":"De Utilitate Credendi 10.15-23","label":"10.15 to 10.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/10.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/10.15"},"credit":{"text":"Augustine, De Utilitate Credendi, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa064/stoa0040.stoa064.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}