{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Utilitate Credendi 25.24-41","citation":"Augustine, De Utilitate Credendi 25.24-41","ref":"25.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/25.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/25.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/25.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Utilitate Credendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064"},"verse":false,"words":288,"text":"opinari autem duas ob res turpissimum est: quod et discere non potest, qui sibi iam se scire persuasit, si modo illud disci potest,' et per se ipsa temeritas non bene adfecti animi signum est. nam etiamsi hoc ipsum, quod de Cicerone dixi, scire se quisquam arbitratur, quamquam nihil eum inpediat a discendo, quia res ipsa nulla scientia teneri potest, tamen quod non intellegit multum interesse, utrum aliquid mentis certa ratione uideatur, quod intellegere dicimus, an famae uel litteris credendum posteris utiliter commendetur, profecto errat. neque quisquam error turpitudine caret. quod intellegimus igitur, debemus rationi, quod credimus, auctoritati, quod opinamur, errori. sed intellegens omnis etiam credit, credit omnis et qui opinatur; non omnis qui credit intellegit; nullus qui opinatur intellegit. haec ergo tria si ad illa quinque hominum genera, quae paulo ante commemorauimus, referantur, id est duo probanda, quae priora posuimus, et tria reliqua uitiosa: inuenimus primum beatorum genus ipsi ueritati credere, secundum autem studiosorum amatorumque ueritatis auctoritati. in quibus duobus generibus laudabiliter creditur. in primo autem uitiosorum, id est eorum, qui opinantur se scire quod nesciant, est profecto uitiosa credulitas. cetera duo inprobanda genera nihil credunt: et illi qui uerum quaerunt cum desperatione inueniendi, et illi qui omnino non quaerunt. et hoc dumtaxat in rebus ad aliquam pertinentibus disciplinam. nam in alio uitae actu prorsus nescio quo pacto possit homo nihil credere. quamquam in illis etiam qui se in agendo probabilia sequi . dicunt, scire potius nihil posse quam nihil credere uolunt uideri. quis enim quod probat non credit? aut quomodo est illud quod sequuntur, si non probatur, probabile? quare duo genera possunt esse aduersantium ueritati: unum eorum, qui scientiam tantum obpugnant, non fidem, alterum eorum, qui utrumque condemnant: qui tamen utrum in rebus humanis inueniri possint, rursus ignoro.","prev":{"citation":"De Utilitate Credendi 25.1-23","label":"25.1 to 25.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/25.1"},"next":{"citation":"De Utilitate Credendi 25.42-46","label":"25.42 to 25.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/25.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/25.42"},"credit":{"text":"Augustine, De Utilitate Credendi, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa064/stoa0040.stoa064.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}