{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Utilitate Credendi 6","citation":"Augustine, De Utilitate Credendi 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Utilitate Credendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa064"},"verse":false,"words":135,"text":"His omnibus modis dominus noster Iesus Christus et apostoli usi sunt. nam de historia illud sumptum est, cum obiectum esset, quod die sabbati discipuli eius spicas euulsissent. non legistis, inquit, quod fecit Dauid, cum esuriret, et qui cum eo erant; quomodo intrauit indomum dei et panes propositionis manducauit, quos non licebat ei manducare neque eis, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus. ad aetiologiam uero illud pertinet, quod cum Christus prohibuisset uxorem abici nisi fornicationis causa relatumque esset ab interrogantibus Moysen libello dato repudii permisisse licentiam, hoc, inquit, Moyses fecit propter duritiam cordis uestri. hic enim causa reddita est, cur illud a Moyse pro tempore bene permissum sit, ut hoc, quod Christus praecipiebat, alia iam tempora demonstrare uideretur. horum autem temporum uices atque ordinem mira quadam diuinae prouidentiae dispositione digestum atque conpositum longum est explanare.","prev":{"citation":"De Utilitate Credendi 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/5"},"next":{"citation":"De Utilitate Credendi 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-utilitate-credendi/7"},"credit":{"text":"Augustine, De Utilitate Credendi, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa064/stoa0040.stoa064.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}