{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Vera Religione Liber Unus 20.59.1-20","citation":"Augustine, De Vera Religione Liber Unus 20.59.1-20","ref":"20.59.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/20.59.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/20.59.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/20.59.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Vera Religione Liber Unus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa065"},"verse":false,"words":296,"text":"Vitium ergo animæ est quod fecit, et difficultas ex vitio paena est quam patitur; et hoc est totum malum. Facere autem et pati non est substantia: quapropter substantia non est malum. Sic enim nec aqua malum est, nec amma! quod vivit in aere; nam ista substantiae sunt: sed malum est voluntaria praecipitatio in aquam, et suffocatio quam mersus patitur. Stilus ferreus alia parte qua scribamus, alia qua deleamus, affabre factus est, et in suo genere pulcher, et ad usum nostrum accommodatus. At si quispiam ea parte scribere qua deletur, et ea velit delere qua scri. bitur, nullo modo stilum malum fecerit, cum ipsum factum jure vituperetur: quad si corrigat, ubi erit malum? Si quis repente meridianum solem intueatur, repercussi oculi turbabuntur: num ideo aut sol malum erit aut oculi? Nullo modo; sunt enim substantiæ: sed malum est inordinatus aspectus, et ipsa qux consequitur perturbatio; quod malum non erit, cum oculi fuerint recreati, et lucem suam congruenter aspexerint. Neque cum eadem lui quae ad oculos pertinet, pro luce sapientiæ quæ ad mentem pertinet, colitur, ipsa fit malum: sed superstitio malum est, qua creaturae potius quam Creatori servitur; quod malum omnino nullum erit, cum anima reeognito Creatore, ipsi uni se subjecerit, et caetera per eum subjecta sibi esse persenserit. Ita omnis corporea creatura, si tantummOdo possideatur ab anima quae diligit Deum, bonum cst infimum, et in genere suo pulchrum; quoniam forma et specie continetur: si autem diligatur ab anima quæ negligit Dcum, ne sic quidem malum fit ipsa; sed quoniam peccatum malum est, quo ita diligitur, fit poenalis dilectori suo, et eum implicat aerumnis, et. pascit fallacibus voluptatibus: quia neque permanent, nequc satiant, sed torquent doloribus. Quia cum ordinem suum peragit pulchra mutabilitas temporum, deserit amantem species concupita, et per cruciatum sentientis discedit a sensibus, et erroribus agitat;","prev":{"citation":"De Vera Religione Liber Unus 20.58","label":"Chapter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/20.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/20.58"},"next":{"citation":"De Vera Religione Liber Unus 20.59.21-28","label":"20.59.21 to 20.59.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/20.59.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/20.59.21"},"credit":{"text":"Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}