{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Vera Religione Liber Unus 22.43","citation":"Augustine, De Vera Religione Liber Unus 22.43","ref":"22.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/22.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/22.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/22.43.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Vera Religione Liber Unus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa065"},"verse":false,"words":197,"text":"Iuique, ut nonnulli perversi magis amant versum, quam artem ipsam qua conficitur versus; quia plus se auribus quam intelligentiæ dediderunt: ita multi temporalia diligunt, conditricem vero ac moderaLricem temporum divinam providentiam non requirunt; atque in ipsa dilectione temporalium nolunt transire quod amant, et tam sunt absurdi, quam ii quisquam in recitatione praeclari carminis unam aliqnam syllabam solam perpetuo vellet audire. Sed tales auditores carminum non inveniuntur; talibus autem rerum æstimatoribus plena sunt omnia; propterea quia nemo est, qui non facile non modo totum versum, sed etiam totum carmen possit audire; totum autem ordinem sæculorum sentire nullus hominum potest. Huc accedit quod carminis non sumus partes, sæculorum vero partes damnatione facti sumus. Illud ergo canitur sub judicio nostro, ista peraguulur de labore nostro. Nulli autem victo ludi agonistici placent, sed tamen cum ejus dedccore dccori sunt: et haec enim quaedam imitatio veritatis est. Nec ob aliud a talibus prohibemur spectaculis, nisi ne umbris rerum decepti, ab ipsis rebus quarum illæ umbrae sunt, aberrcmus. Ita universitatis hujus conditio atque administratio, solis impiis animis damnatisque non placet; scd etiam cum miseria earum 2, multis vel in terra victricibus, vel in cœlo sine periculo spectantibus placet: nihil enim justum displicet justo.","prev":{"citation":"De Vera Religione Liber Unus 22.42","label":"Chapter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/22.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/22.42"},"next":{"citation":"De Vera Religione Liber Unus 23","label":"Chapter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/23"},"credit":{"text":"Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}