{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Vera Religione Liber Unus 25.46","citation":"Augustine, De Vera Religione Liber Unus 25.46","ref":"25.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/25.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/25.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/25.46.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Vera Religione Liber Unus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa065"},"verse":false,"words":197,"text":"Quonbm igitur divina providentia, non solum singulis hominibus quasi Privatim, sed universo gencri humano tanquam publice consulit; quid cnm singulis agatur, Deus qui agit atque ipsi com quibus agitur sciunt. Quid autcm agatur cum genere humano, per historiam commendari voluit, et per prophetiam. Temporalium autem rerum fides, sive præteritarum, sive futurarum, magis credendo quam intelligendo valet Sed nostrum est considerare, quibus vel homi. nibus vel libris credendum sit ad colendum recte Deum, quæ una salus est. Hujus rei prima disceptatio est, utrum iis potius credamus, qui ad multos deos, an iis Qui ad unum Deum colendum nos vocant. Quis dubitet eos potissimum sequendos qui ad unum vocant, præsertim cum illi multorum cultores, de hoc uno Domino cunctorum et rectore consentiant? et certe ab uno incipit numerus. Prius ergo isti sequendi sunt, qui unum Deum summum solum verum Deum, et solum colendum esse dicunt. Si apud hos veritas non eluxerit, lum demum migrandum est (a). Sicut enim in ipsa rerum natura major est auctoritas unius ad unum omnia redigentis, nec in genere humano multitudinis ulla potentia est nisi consentientis, id est, unum sentientis: ita in religione qui ad unum vocant, eorum major et fide dignior esse debet auctoritas.","prev":{"citation":"De Vera Religione Liber Unus 24.45","label":"Chapter 24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/24.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/24.45"},"next":{"citation":"De Vera Religione Liber Unus 25.47","label":"Chapter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/25.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/25.47"},"credit":{"text":"Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}