{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Vera Religione Liber Unus 3.5.1-8","citation":"Augustine, De Vera Religione Liber Unus 3.5.1-8","ref":"3.5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/3.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/3.5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/3.5.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Vera Religione Liber Unus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa065"},"verse":false,"words":279,"text":"Illud tamen fidentissime dixcrim, pacc horum omnium, qui eorum libros pervicaciter diligunt, christianis temporibus quænam religio potissimum tenenda sit, ct quæ ad veritatem ac beatitatem via est, non esse dubitandum. Si enim Plato ipse viveret, ct me interrogantem non aspernaretur, vel potius, si quis ejus discipulus eo ip?o temporc quo vivebat, cum interrogaret, cum sibi ab illo persuaderetur, non corporeis oculis, sed pura mente veritatem vidcri; cui qu;e cumque anima inhæsisset, eam beatam fieri atquo perfectam: ad quam percipiendam nibil magis impedire, quam vitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quæ nohis ab hoc sensibili mundo pcr corpus impressæ, varias opiniones errores. que generarent; quamobrem sanandum esse animum ad intuendam incommulabilem rerum forman, et eodem indo semper se habentem atque undique sua similem pulchritudinem, nec distentam locis, occ tempore variatam, sed unum atque idem omni ex parte servantem, quam non crederent esse homines, cum ipsa vere summeque sit: cætera nasei, occidere, fluere, lahi; et tamcnin quantum sunt, air illo aterno Deo per ejns veritatem fabricata constare: iri quibus animæ tantum rationali et intellectuali datum est. ut cjus æternitatis contemplatione perfruatur, atque afficiatur orneturque cx ca, æternamque vitam possit mereri; sed duin nascentium atque transeuntium rerum amore ac dolorc sauciatur, ct dedita consuetudiui hujus vitæ atque sensibus corporis, inanibus evanescit imaginibus, irridct eos, qui dicunt esse aliquid, quod nec istis videatur oculis, nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente sola et intelligentia cerni queat: cum hæc ergo a magistro sibi persuaderentur, si ex co quæreret ille discipulus, utrum si quisquam existeret vir magnus atque divinus, qui talia populis persuaderet credenda saltem, si percipere non valerent, aut si qui possent percipere, non pravis opinionibus multitudinis implicati, vulgaribus obruerentur erroribus;","prev":{"citation":"De Vera Religione Liber Unus 2","label":"CAPUT i!. — De diis quid Socrates senserit. Mundus hic pro Deo habitus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/2"},"next":{"citation":"De Vera Religione Liber Unus 3.5.9-18","label":"3.5.9 to 3.5.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/3.5.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/3.5.9"},"credit":{"text":"Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}