{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Vera Religione Liber Unus 39.73","citation":"Augustine, De Vera Religione Liber Unus 39.73","ref":"39.73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/39.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/39.73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/39.73.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Vera Religione Liber Unus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa065"},"verse":false,"words":237,"text":"Aut si non cernis quae dico, et an vera sint dubitas, cerne saltem utrum te de iis dubitare non dubites; et si certum est te esse dubitantem, quaere unde sit certum: non illic tibi, non omnino solis hujus lumen occurret I, sed lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ( Joan. I, 9). Quod bis oculis videri non potest; nee illis quibus phantasmata cogitantur, per eosdem oculos animae impacta; sed illis quibus ipsis phantasmatibus dicitur: Non estis vos quod ego quaero, neque illud estis unde ego vos ordino; et quod mihi inter vos foedum occurrent, improbo; quod pulchrum, approbo; cum pulchrius sit illud unde improbo et approbo: quare hoc ipsum magis approbo, et non solum vobis, sed illis omnibus corporibus unde vos hausi, antepono. Deinde regulam ipsam quam vides, concipe hoc modo: Omnis qui se dubitantem intelligit, verum intelligit, et de hac re quam intelligit certus. cit: de vero igitur cortus est. Omnis igitur qui utrum sit veritas dubitat, in seipso habet verum unde non dubitet; nec ullum verum nisi veritate verum est. Non itaque oportet eum da veritate dubitare, qui potuit undecumque dubitare. Ubi videntur hæc, ibi est lumen sine spatio locorum et temporuin, et sine ullo spatiorum talium phantasmate. Numquid ista ex aliqua parte corrumpi possunt, etiamsi omnis ratiocinator intereat, aut apud carnales inferos veterascat? Non enim ratiocinatio talia facit, sed invenit. Ergo antequam inveniantur, in se manent, et cum inveniuntur, nos innovant.","prev":{"citation":"De Vera Religione Liber Unus 39.72","label":"Chapter 39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/39.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/39.72"},"next":{"citation":"De Vera Religione Liber Unus 40.74","label":"Chapter 40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/40.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/40.74"},"credit":{"text":"Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}