{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Vera Religione Liber Unus 46.87","citation":"Augustine, De Vera Religione Liber Unus 46.87","ref":"46.87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/46.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/46.87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/46.87.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Vera Religione Liber Unus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa065"},"verse":false,"words":161,"text":"Ea autem est regula dilectionis, ut quae sibi vult bona provenire, et illi velit; et quae accidere sibi mala non vult, et illi nolit (Tob. IV, 16): hanc voluntatem erga omnes homines servat. Nam erga neminem operandum est malum: et dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII, iO). Diligamus ergo, ut præceptum est, eliam inimicos nostros (Matth. v, 44), si vere invicti esse volumus. Non enim per seipsum quisquam hominum invictus est; sed per illam incommutabilem legem, cui quicumque serviunt, soli sunt liberi. Sic enim eis quod diligunt auferri non potest: quae res una invictos facit et perfectos viros. Nam si vel ipsum hominem homo dilexerit, non tanquam seipsum, sed tanquam jumentum, aut balncas, aut aviculam pictam vel garrulam, id est, ut exeo aliquid temporalis voluptatis aut commodi capiat; scrviat necesse est, non homini, sed, quod est turpius, tam foedo et detestabili vitio, quo non amat hominem sicut homo amandus est. Quo vitia dominante, usque adextremam vitam, vel potius mortem perducitur.","prev":{"citation":"De Vera Religione Liber Unus 46.86","label":"Chapter 46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/46.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/46.86"},"next":{"citation":"De Vera Religione Liber Unus 46.88","label":"Chapter 46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/46.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-vera-religione-liber-unus/46.88"},"credit":{"text":"Augustine, De Vera Religione Liber Unus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065/stoa0040.stoa065.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}