{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Visitatione Infirmorum [Incertus] 5-2","citation":"Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus] 5-2","ref":"5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/5-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Visitatione Infirmorum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa065d"},"verse":false,"words":220,"text":"Sunt quidam, qui sufficere sibi ad salutem autumant, si soli Deo, cui nihil occultum est, quem nullius latel conscientia,sua confiteantur crirnina. Nolunt enim, aut erubescunt, sive dedignantur ostendere se sacerdotibus; quos tamen inter lepram et lepram discernere per legislatorem constituit Domninus (Deut. XVII, 8 et 9). Sed nolo ut ipsa dccipiaris opinione, quatc::us confundaris confiteri coram Donnini vicario, tabescens præ rubore, vel cervicosus præ dedignatione: nam ipsius humiliter subeundum est judicum, quem Dominus sibi non dedignatur vicarium. Ergo ad te venire roges sacerdotem, et fac ipsum conscientiarum tuarum penitissimarum participem. Non scducat te somniantium illa superstitio, quæ in visitando confirmat, qnia salvat sacerdote inconsulto ad Dcuin pecratorum confessio. Nos autem non abnegamus quin sit ad Deum frequenter referenda peccatorum confessio. Deatus enim qui tenebit, et allidet parvulos vel maximos suos ad petram (Psal. CXXXVI, 9). Petra autem Christus est (I Cor. x, 4). Sed testamur, et testatur illud sana doctrina, ne tibi applaudentium faveas auribus, quoniam prius eges sacerdotis, qui mediator sit ad Deum tuum, salvbri judicio: alioquin et sub Lege et gratia, Ile et ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII, 14; Levit. xiv, 2), responsum divinum qu modo consummaretur? Confitemiid alterutrum peccata vestra (Jacobi v, 16), quomodo compleretur? Ergo cicatricum tuarum arbiter, Dei vice, dominus adhibeatur presbyter, et revela ei vias tuas: et ipse tibi exhibebit antidotum reconciliationis.","prev":{"citation":"De Visitatione Infirmorum [Incertus] 4-2","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/4-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/4-2"},"next":{"citation":"De Visitatione Infirmorum [Incertus] 6-2","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/6-2"},"credit":{"text":"Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065d/stoa0040.stoa065d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}