{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Visitatione Infirmorum [Incertus] 8-2","citation":"Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus] 8-2","ref":"8-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/8-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/8-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Visitatione Infirmorum [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa065d"},"verse":false,"words":161,"text":"Confessionem tuam pænitentia comitetur: quoniam ita tibi remittetur iniquitas tua. Et, Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. xxxi, 1). Peccati quoque confessio, peccatoris est damnatio; poenitentia vero confessionem parit utilem. Odium quoque peccatis adhibendum est, quoniam peccatorum amicus, animæ sure est inimicus. Et perfecto odio odienda sunt peccata, quoniam facta sunt nobis inimica. Momentaneas autem ipsorum illecebras, quæ ad momentaneam cordis percussionem possunt annullari, per quorum annultationem æternam possidebis requiem, per thesaurizationem in cruciatum ibis infernalem, nolle destruere cum possis, extremae est dementiae. Confitere igitur, chare mi, nomine tenus quæ te remordent flagitia, detege specialiter quae scis specialia; quotidiana de quibus non fuisti mundus, saltem cogitatione in collecta generali appone: sicque ex indulgentia confide. Jam vero sacerdote consulto ad Deum referenda sunt tua delicta, ipsi jam tunc erunt praesentanda: non enim talis præsentatio ultra erit infructuosa. Et quod forsitarr oblitus prætermiseram, debitoribus luis ex corde dimitte debita sua, et omnes homines in Deum propter Deum dilige.","prev":{"citation":"De Visitatione Infirmorum [Incertus] 7-2","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/7-2"},"next":{"citation":"De Visitatione Infirmorum [Incertus] 9","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-visitatione-infirmorum-incertus/9"},"credit":{"text":"Augustine, De Visitatione Infirmorum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa065d/stoa0040.stoa065d.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}