{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Du Duabus Animabus 16.1-21","citation":"Augustine, Du Duabus Animabus 16.1-21","ref":"16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/16.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Du Duabus Animabus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040"},"verse":false,"words":275,"text":"Age nunc. uideamus quid nos haec adiuuarent. primum omnium. ut nihil amplius desiderarem: totam causam quippe finirent. nam quisquis secreta conscientiae suae legesque diuinas penitus naturae inditas apud animum intus, ubi expressiores certioresque sunt, consulens has duas definitiones uoluntatis atque peccati ueras esse concedit, totam Manichaeorum haeresim paucissimis et breuissimis, sed plane inuictissimis ratiunculis sine ulla cunctatione condemnat. quod sic considerari potest. duo animarum genera esse dicunt: unum bonum, quod ita ex deo sit. ut non ex aliqua materia uel ex nihilo ab eo factum. sed de ipsa eius omnino substantia pars quaedam processisse dicatur: alterum autem malum, quod nulla prorsus ex parte ad deum pertinere credunt credendumque commendant. et ideo illud summum bonum, hoc uero summum malum esse praedicant atque ista duo genera fuisse aliquando discreta, nunc esse commixta. genus quidem commixtionis huius et causam nondum audieram; sed tamen iam quaerere poteram, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam uoluntatem. si enim non habebat, sine peccato atque innocens erat et ideo nullo modo malum. si autem ideo malum, quia licet esset sine uoluntate. tamquam ignis, tamen si bonum adtigisset. uiolaret atque corrumperet: quantum est nefas et naturam mali tantum ualere ad commutandam ullam dei partem et summum illud bonum corruptibile et uiolabile credere? quod si uoluntas inerat, profecto inerat cogente nullo motus animi ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum. hoc autem aliquid aut bonum erat aut bonum putabatur: non enim aliter adpeti posset. sed in summo malo ante commixtionem, quam praedicant, nullum umquam bonum fuit. unde igitur ibi uel scientia uel opinio boni esse potuit? an nihil uolebant, quod apud se esset, atque illud bonum uerum, quod extra erat, adpetebant?","prev":{"citation":"Du Duabus Animabus 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/15"},"next":{"citation":"Du Duabus Animabus 16.22-48","label":"16.22 to 16.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/16.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/16.22"},"credit":{"text":"Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}