{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Du Duabus Animabus 16.22-48","citation":"Augustine, Du Duabus Animabus 16.22-48","ref":"16.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/16.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/16.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/16.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Du Duabus Animabus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040"},"verse":false,"words":234,"text":"ista uero praeclara et magna laude praedicanda uoluntas est, qua summum adpetitur et uerum bonum. unde igitur in summo malo motus animi tanta laude dignissimus ? an studio nocendi adpetebant ? primo eodem reuoluitur ratio. qui enim nocere uult. bono aliquo uult priuare alium propter aliquod bonum suum. erat igitur in eis uel scientia boni uel opinio, quae summo malo nullo modo esse debebat. deinde bonum illud extra se positum, cui nocere studebant. utrum omnino esset, unde cognouerant ? si intellexerant. quid tali mente praeclarius ? an quicquam est aliud. quo magnis laboribus omnis bonorum porrigatur intentio. nisi ut summum illud et sincerum bonum intellegatur ? quod ergo nunc uix paucis bonis iustisque conceditur. id tunc illud merum malum nullo bono adiuuante iam poterat? si autem illae animae corpora gerebant et id oculis uiderant, quot linguae, quot pectora, quae ingenia laudandis istis oculis praedicandisque sufficiunt, quibus uix possunt mentes iustorum adaequari ? quanta bona inuenimus in summo malo ? si enim uidere deum malum est, non est bonum deus; bonum est autem deus: bonum est igitur deum uidere et nescio quid huic bono conparari queat. porro quod uidere bonum est. unde fieri potest. ut posse uidere sit malum? quapropter quisquis uel in illis oculis uel in illis mentibus fecit. ut ab his posset uideri diuina substantia. magnum et ineffabili laude dignissimum bonum fecit. si autem non factum, sed ipsum per se tale ac sempiternum erat difficile hoc malo quicquam melius inuenitur.","prev":{"citation":"Du Duabus Animabus 16.1-21","label":"16.1 to 16.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/16.1"},"next":{"citation":"Du Duabus Animabus 17","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/17"},"credit":{"text":"Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}