{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Du Duabus Animabus 18","citation":"Augustine, Du Duabus Animabus 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Du Duabus Animabus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040"},"verse":false,"words":242,"text":"Nunc bonum illud genus uideamus, quod rursus ita laudant, ut ipsam dei substantiam dicant esse. quanto autem melius est, ut suum quisque ordinem meritumque cognoscat nec ita sacrilega superbia uentiletur, ut cum se totiens commutari sentiat, summi illius boni, quod incommutabile pia ratio profitetur et docet. credat esse substantiam ? ecce enim cum manifestum sit non peccare animas in eo, quod non sunt tales, quales esse non possunt — unde iam constat nescio quas illas inducticias nullo modo peccare et propterea illas non esse omnino —: relinquitur, ut quoniam concedunt esse peccata, non inueniant, quibus ea tribuant, nisi bono generi animarum et substantiae dei. maxime autem urgentur auctoritate christiana; numquam enim negauerunt dari ueniam peccatorum, cum fuerit ad deum quisque conuersus: numquam dixerunt — ut alia multa —, quod scripturis diuinis hoc quispiam corruptor inseruerit. quibus ergo peccata donantur? si alienigenis illis malis, possunt et bonae fieri, possunt dei regnum possidere cum Christo. quod isti quia negant nec habent alterum genus nisi earum, quas de substantia dei esse perhibent, restat, ut non solum etiam ipsas, sed ipsas solas peccare fateantur. ego autem nihil pugno: non solae peccent. peccant tamen. at enim mali commixtione coguntur. si ita coguntur. ut resistendi potestas nulla sit. non peccant: si est in potestate resistere sua et propria uoluntate consentiunt, cur tanta bona in summo malo, cur hoc malum in summo bono per doctrinam illorum cogimur inuenire, nisi quia neque illud malum est quod suspicione inducunt neque hoc summum bonum quod superstitione peruertunt?","prev":{"citation":"Du Duabus Animabus 17","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/17"},"next":{"citation":"Du Duabus Animabus 19","label":"19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/19"},"credit":{"text":"Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}