{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Du Duabus Animabus 2","citation":"Augustine, Du Duabus Animabus 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Du Duabus Animabus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040"},"verse":false,"words":390,"text":"Quod si tempore illo quaestionem de ipsa uita et de participatione uitae mea cogitatio ferre ac sustinere non posset — quae profecto magna est et multum serenae disputationis inter doctissimos indigens — illud dispicere fortasse ualuissem, quod omni homini sese sine studio partium bene consideranti manifestissime adparet omne, quod scire et nosse dicimur aut sensu corporis aut intellegentia nos habere conprehensum. sensus autem corporis etiam uulgo quinque numerari: uisum, auditum, odoratum. gustatum atque tactum: quibus omnibus intellegentiam longe alteque praestare et excellere, quis mihi non uel ingratus inpiusque concederet ? quo constituto atque firmato illud consequi, ut cuncta, quae tactu et uisu uel quolibet alio modo corporaliter sentirentur. tanto essent inferiora his, quae intellegendo adsequeremur. quanto ipsos sensus intellegentiae cedere uideremus. quamobrem cum omnis uita et ob hoc omnis anima nullo corporis sensu, sed solo intellectu percipi queat, sol autem iste atque luna omnisque lux. quae mortalibus his oculis cernitur, ab ipsis quoque Manichaeis uero et bono deo tribuenda esse dicatur: summam esse dementiam id praedicare pertinere ad deum, quod per corpus intuemur, quod uero non solum animo. sed ipsa sublimitate animi, mente scilicet atque intellegentia caperemus, id est uitam, qualiscumque illa diceretur. tamen uitam eodem deo: auctore priuandam et uiduandam putare. num enim quid sit uiuere quamque secretum ab omni corporis sensu quamque omnino incorporeum, si me ipsum inuocato deo interrogarem, respondere non possim? aut non illi quoque fateantur non solum uiuere illas, quas detestantur animas, sed etiam inmortaliter uiuere? quodque a Christo dictum est: dimitte mortuos sepelire mortuos suos, non de omnino non uiuentibus, sed de peccantibus dictum, quae inmortalis animae sola mors est scribente Paulo: mortua est uidua, quae in deliciis uiuit; simul enim et mortuam esse dixit et uiuere. quare non ego quanto decoloratius uiuat peccatrix anima, sed illud ipsum tantum, quod uiuit adtenderem. quod si percipere nisi intellegendo non possem, credo, ueniret in mentem tanto esse quamlibet animam luci, quam per hos sentimus oculos, praeferendam, quanto intellegentiam ipsis oculis praeferremus. Lucem autem illam illi quoque a patre Christi esse confirmant: egone tandem, quod ab eo esset quaecumque anima, dubitarem? ego uero non modo de anima, sed de quouis etiam corpore, quin ab ipso esset, nihil omnino ne tum quidem homo scilicet illius inperitiae atque illius aetatis ambigerem, si forma quid esset quidue formatum, quid species et quid indutum specie, deinde quid horum cui causa esset, pie cauteque cogitarem.","prev":{"citation":"Du Duabus Animabus 1","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/1"},"next":{"citation":"Du Duabus Animabus 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/3"},"credit":{"text":"Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}