{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Du Duabus Animabus 24","citation":"Augustine, Du Duabus Animabus 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Du Duabus Animabus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040"},"verse":false,"words":122,"text":"Adtendite ista, quaeso, carissimi; uestra ingenia bene noui. si mihi nunc uos qualiscumque hominis mentem rationemque conceditis, multo certiora sunt quam quae ibi uel uidebamur discere uel magis credere cogebamur. deus magne, deus omnipotens, deus summae bonitatis, quem inuiolabilem atque incommutabilem credi atque intellegi fas est, trina unitas. quam catholica ecclesia colit, subplex oro expertus in me misericordiam tuam, ne homines, cum quibus mihi a pueritia in omni conuictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas. uideo maxime expectari hoc loco. quomodo etiam catholicas scripturas a Manichaeis accusatas uel tunc defenderem, si, ut dico, cautus essem, uel nunc defendi posse demonstrem. sed in aliis uoluminibus deus adiuuabit propositum meum; nam huius iam, quantum arbitror, moderata parci sibi postulat longitudo.","prev":{"citation":"Du Duabus Animabus 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/23"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}