{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Du Duabus Animabus 4","citation":"Augustine, Du Duabus Animabus 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Du Duabus Animabus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040"},"verse":false,"words":137,"text":"Atque hic si forte turbati a me quaererent, num etiam muscae animam huic luci praestare censerem, responderem: etiam. nec me terreret musca quod parua est, sed quod uiua firmaret. quaeritur enim, quid illa membra tam exigua uegetet, quid huc atque illuc pro naturali adpetitu tantillum corpusculum ducat, quid currentis pedes in numerum moueat, aut quid uolantis pennulas moderetur ac uibret. quod qualecumque est, bene considerantibus in tam paruo tam magnum eminet, ut cuiuis fulgori praestringenti oculos praeferatur. Certe quod nemo dubitat, quicquid id est, intellegibile est, quod omni sensibili et ob hoc huic etiam luci diuinis legibus antecellit. quid enim cogitatione percipimus, quaeso, si hoc non percipimus aliud esse mente intellegere, aliud sentire per corpus et prius illud ab hoc posteriore incomparabili sublimitate distare ideoque non posse intellegibilia sensibilibus non praeferri, cum ipse intellectus tantum sensibus praeferatur?","prev":{"citation":"Du Duabus Animabus 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/3"},"next":{"citation":"Du Duabus Animabus 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/5"},"credit":{"text":"Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}