{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Du Duabus Animabus 6.27-44","citation":"Augustine, Du Duabus Animabus 6.27-44","ref":"6.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/6.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/6.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/6.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Du Duabus Animabus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040"},"verse":false,"words":202,"text":"mecumque ista sermocinarer: si sol iste tanta claritate conspicuus et diei luce sufficiens usque ad lunae similitudinem in conspectu nostro paulatim deficeret, num aliud quicquam oculis sentiremus quam lucem utcumque fulgentem, lucem tamen quaerentes. quod fuerat, non uidendo et haurientes uidendo quod aderat? non ergo illum defectum uideremus, sed lucem. quae defectui remaneret. cum autem non uideremus, non sentiremus: quicquid enim sentimus aspectu. non potest non uideri. quare si defectus ille neque uisu neque alio sensu sentiretur, non posset inter sensibilia numerari. nihil enim sensibile est. quod sentiri non potest. referamus nunc considerationem ad uirtutem, cuius intellegibili luce splendere animum conuenientissime dicimus. porro ab hac luce uirtutis defectus quidam non perimens animam. sed obscurans uitium uocatur. potest igitur recte uitium quoque animi nequaquam inter intellegibilia numerari. ut lucis ille defectus recte de sensibilium numero eximitur: illud tamen quod remanet animae, id est hoc ipsum. quod uiuit atque anima est, tam est intellegibile quam sensibile illud, quod in hoc uisibili lumine post defectum quantumcumque fulgeret: et ideo animam in quantum anima esset et uitae participaret, sine qua nullo pacto esse anima potest. rectissime omnibus sensibilibus anteferri. quamobrem maximi erroris esse ullam animam dicere non esse ex deo. ex quo esse solem lunamque glorieris.","prev":{"citation":"Du Duabus Animabus 6.1-26","label":"6.1 to 6.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/6.1"},"next":{"citation":"Du Duabus Animabus 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/7"},"credit":{"text":"Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}