{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Du Duabus Animabus 9.1-12","citation":"Augustine, Du Duabus Animabus 9.1-12","ref":"9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/9.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Du Duabus Animabus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040"},"verse":false,"words":275,"text":"Omni modo igitur cum pateret non posse ullas animas ab eo auctore separari, a quo lux ista non separaretur, iam quicquid adferrent, non acciperem admoneremque potius, ut eos mecum sequi mallent, qui omne, quicquid esset, quoniam esset, in quantumcumque esset, ex uno deo esse praedicarent. Recitarent aduersum me uoces illas euangelicas: uos propterea non auditis, quia non estis ex deo; uos ex patre diabolo estis. ego quoque contra recitarem: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, et illud apostoli: unus deus, ex quo omnia, et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, et iterum eiusdem apostoli: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, insi gloria, hortarerque homines — si tamen homines inuenirem —, nihil nos iam quasi conperisse praesumeremus, sed quaereremus potius magistros, qui sententiarum istarum, quae nobis inter se pugnare uiderentur, pacem concordiamque monstrarent. non in una atque eadem auctoritate scripturarum cum alibi sonaret: omnia ex deo, et alibi: uos non estis ex deo, quoniam libros temere condemnare nefas esset, quis non uideret peritum doctorem, cui quaestionis huius solutio nota esset, inueniendum fuisse? qui profecto si esset bonus intellector et. ut diuinitus dicitur, homo spiritalis. quoniam necessario faueret ueris rationibus, quas de intellegibili sensibilique natura, quantum potui, tractaui atque disserui. immo eas ipse multo melius et ad docendum aptius aperiret. nihil ab eo aliud de hac quaestione audiremus, nisi quemadmodum fieri posset, ut et nullum animarum genus non esset ex deo, et recte tamen peccatoribus et infidelibus diceretur: non estis ex deo. nam et nos fortasse inplorato in auxilium deo facile uidere possemus aliud esse uiuere, aliud peccare. et quamquam uita in peccatis in conparatione iustae uitae mors appellata sit.","prev":{"citation":"Du Duabus Animabus 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/8"},"next":{"citation":"Du Duabus Animabus 9.13-37","label":"9.13 to 9.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/9.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/9.13"},"credit":{"text":"Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}