{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Du Duabus Animabus 9.13-37","citation":"Augustine, Du Duabus Animabus 9.13-37","ref":"9.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/9.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/9.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/9.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Du Duabus Animabus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa040"},"verse":false,"words":264,"text":"utrumque tamen in homine uno posse inueniri, ut simul sit uiuus atque peccator. sed quod uiuus, ex deo, quod peccator. non ex deo. in qua diuisione utimur ea parte de duabus, quae nostrae sententiae conpetit, ut, cum dei conditoris omnipotentiam insinuare uolumus, etiam peccatoribus dicamus. quod ex deo sint — dicimus enim his, qui aliqua specie continentur, dicimus animantibus, dicimus rationalibus, dicimus postremo, quod ad rem maxime adtingit, uiuentibus, quae omnia per se ipsa diuina sunt munera-, cum autem malos arguere propositum est. recte dicimus: non estis ex deo. dicimus enim se a ueritate auertentibus, infidelibus, facinorosis. flagitiosis, et quod nomine uno totum continet, peccatoribus: quae rursus omnia ex deo non esse quis dubitet? itaque Christus peccatoribus id ipsum, quod peccatores erant et sibi non credebant, coarguens, quid mirum si ait: non estis ex deo. ex alia parte illa salua manente sententia quod omnia per ipsum facta sunt, et: omnia ex deo. nam si Christo non credere, Christi aduentum repudiare. Christum non recipere certum indicium esset animarum, quae non sunt dei. et ideo dictum esset: uos propterea non auditis. quia non estis ex deo, quomodo uera esset uox illa apostoli in ipso euangelii memorabili principio, qua dictum est: in sua propria uenit et sui eum non receperunt? unde sui. si non receperunt? aut unde ideo non sui. quia non receperunt? nisi quia homines peccatores, eo quod sunt homines. ad deum. eo uero, quod peccatores, ad diabolum pertinent. hic ergo partem naturae tenuit qui ait: sui eum non receperunt. ille uoluntatis qui ait: non estis ex deo. euangelista enim dei opera commendabat. Christus hominum peccata cohercebat.","prev":{"citation":"Du Duabus Animabus 9.1-12","label":"9.1 to 9.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/9.1"},"next":{"citation":"Du Duabus Animabus 10.1-25","label":"10.1 to 10.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/du-duabus-animabus/10.1"},"credit":{"text":"Augustine, Du Duabus Animabus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa040/stoa0040.stoa040.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}