{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 2","citation":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020"},"verse":false,"words":197,"text":"Quaestio certe inter nos uersatur ubi sit ecclesia, utrum apud nos an apud illos. quae utique una est quam maiores nostri catholicam nominarunt, ut ex ipso nomine ostenderent quia per totum est; 'secundum totum' enim xa$' oXov Graece dicitur. haec autem ecclesia corpus Christi est, sicut dicit apostolus: pro corpore eius, quae est eccles i a. unde utique manifestum est eum, qui non est in membris Christi, christianam salutem habere non posse. membra uero Christi per unitatis caritatem sibi copulantur et per eandem capiti suo cohaerent, quod est Christus Iesus. totum igitur, quod annuntiatur de Christo, caput et corpus est. caput est ipse unigenitus Iesus Christus filius dei uiui, ipsesaluatorcorporis, qui mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, corpus eius ecclesia de qua dicitur: ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi. inter nos autem et Donatistas quaestio est ubi sit hoc corpus, id est ubi sit ecclesia. quid ergo facturi sumus? in uerbis nostris eam quaesituri an in uerbis capitis sui domini nostri Iesu Christi? puto quod in illius potius uerbis eam quaerere debemus, qui ueritas est et optime nouit corpus suum; nouit enim dominus qui sunt eius.","prev":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 1-2","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/1-2"},"next":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 3.1-9","label":"3.1 to 3.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/3.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}