{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 29.14-30","citation":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 29.14-30","ref":"29.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/29.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/29.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/29.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020"},"verse":false,"words":281,"text":"erant autem inhabitantes in Hierusalem Iudaei uiri et religiosi ex omni gente quae est sub caelo; cumque facta esset haec uox, conuenit multitudo ac mente confusa est, quia audiebat unusquisque eorum sua lingua loquentes eos. stupebant autem et mirabantur ad inuicem dicentes: nonne omnes hi qui loquuntur Galilaei sunt? et quomodo nos audiuimus unusquisque propriam linguam in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamitae, et qui inhabitabant Mesopot.amiam Iudaei et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiamque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae quae sunt ad Cyrenen, et qui aduenerant Romani Iudaeique et aduenae, Cretenses et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia dei. stupebant autem et haesitabant, ad inuicem dicentes: quidnam uult hoc esse? alii uero irridebant eos dicentes: quia musto repleti sunt isti. stans uero Petrus cum undecim discipulis eleuauit uocem suam et locutus est dicens: uiri Iudaei et uniuersi qui habitatis Hierusalem, hoc uobis notum sit et cetera quibus eos exhortatur ad fidem. quae cum terminasset, sequitur scriptura ita narrans: his igitur auditis conpuncti sunt corde, dicentes ad Petrum et ad apostolos: quid faciemus, uiri fratres? ostendite nobis. Petrus autem dixit ad eos: paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine domini Iesu Christi in remissionem peccatorum. et accipietis gratiam sancti spiritus. nobis est enim promissio et filiis nostris et omnibus qui longe sunt, quoscumque aduocauerit dominus deus noster. et aliis quidem uerbis plurimis testificabatur eis dicens: saluamini a generatione praua hac. illi uero recepto uerbo hoc crediderunt et baptizati sunt. et adiectae sunt in illa die animae circiter tria milia. ecce quemadmodum coeptum est ab Hierusalem, inde itura ecclesia per omnes linguas, quod etiam praesignatum in eis qui ibidem constituti accepto spiritu sancto linguis omnibus sunt locuti.","prev":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 29.1-13","label":"29.1 to 29.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/29.1"},"next":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 30.1-13","label":"30.1 to 30.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/30.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}