{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 31.15-30","citation":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 31.15-30","ref":"31.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/31.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/31.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/31.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020"},"verse":false,"words":288,"text":"Corinthios autem uidete quemadmodum salutauerit: Paulus apostolus Iesu Christi per uoluntatem dei et Timotheus frater ecclesiae dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in uniuersa Achaia. quot putatis esse ecclesias in uniuersa Achaia? fortasse ubi sit Achaia nescitis et de tam incognita prouincia tanta caecitate iudicatis, ut eam criminibus Afrorum perisse dicatis. nonne plena sunt florentissimis ecclesiis omnia loca quae Petrus nominat, Pontus Cappadocia Asia et Bithynia? quid? Iohannes quibus scripsit, Zmyrnae Pergami Sardis Thyatirae Philadelphiae Laodiciae quae sunt ecclesiae — iam enim Ephesum commemorauimus —, dicat mihi aliquis uestrum ubi sint, quantum ab inuicem distent. fortasse modo id quaeritis uel legendo uel audiendo cognoscere. cognoscite ergo etiam quam longe ab Africa remotae sunt, et dicite nobis, cur eas omnino uobis incognitas et in apostolicis litteris manifestatas tam sacrilega temeritate accusetis et tanta dementia criminibus Afrorum perisse dicatis. postremo quid de illis in sanctis canonicis libris scriptum est scio, quid de illis uos dicatis nescio. certe, sicut nos eas legimus ecclesias Christi ex codicibus quos et uos ueneramini, sic et uos ex codicibus quos et nos ueneramur quemadmodum perierint legite nobis. an placet uobis, ut contra ecclesias, quae membra sunt unius ecclesiae toto orbe diffusae, quas nobis per scriptures suas sanctus spiritus commendauit et tradidit, undelibet prolata quaelibet hominum maledicta credamus? hoc quidem uobis placet, sed nobis non placet. quibus autem iustius placeat et uos uidetis, sed uicti animositate non uultis uinci ueritate. ecce sunt scripturae dei, ecce sunt in eis ecclesiae et uniuersali totius orbis nomine et nominatim designatae et expressae. quid maiores uestri collegis suis obiecerint nescierunt, quales ea causa iudices habuerit nescierunt: quomodo ergo perierunt? ecce sunt scripturae quibus credo, ecce sunt ecclesiae quibus communico: ubi tibi lego nomina earum, ibi mihi lege crimina earum.","prev":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 31.1-14","label":"31.1 to 31.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/31.1"},"next":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 32","label":"32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/32"},"credit":{"text":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}