{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 37","citation":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/37.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020"},"verse":false,"words":239,"text":"De nobis, inquiunt, dictum est: erunt primi qui erant nouissimi. ad Africam enim euangelium postmodum uenit et ideo nusquam litterarum apostolicarum scriptum est Africam credidisse. de orientalibus autem et ceteris gentibus, quae in sanctis libris commemorantur fidem recepisse Christianam, dictum est: erunt nouissimi qui erant primi, quia recessuri erant a fide. nonne ista est haereticorum cauenda calliditas, uolentium conuertere uerba dei a ueritate propter quam dicta sunt ad peruersitatem in qua ipsi sunt? cur enim hoc non potius de Iudaeis intellegimus, qui nouissimi facti sunt cum fuissent primi, et de christianis ex gentibus, qui primi facti sunt cum fuissent nouissimi? quem intellectum si aliquo certiore documento probare non possem, sufficere debuit bene iudicanti auditori, quod inuenerim exitum in bis uerbis, unde istos appareat nihil pro se attulisse tamquam certum, ut dubitari non possit, quia, etsi non essent Iudaei et gentes de quibus hoc dictum intellegerem, nonnullae barbarae nationes etiam post Africam crediderunt, unde certum sit Africam in ordine credendi non esse nouissimam. huc accedit, quod ipse dominus de quibus hoc dixisset exposuit et ora calumniatorum oppilauit. loquens enim Iudaeis, qui ei dicturi sunt: in plateis nostris docuisti: cum uideritis, inquit, Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno dei, uos autem expelli foras. et uenient ab oriente et occidente et aquilone et austro, et accumbent in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt nouissimi. hic certe quid contradicatur non inuenitur.","prev":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 36","label":"36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/36"},"next":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 38.1-13","label":"38.1 to 38.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/38.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/38.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}