{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 38.1-13","citation":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 38.1-13","ref":"38.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/38.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/38.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/38.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020"},"verse":false,"words":286,"text":"Item dicunt de apostasia orbis terrarum dictum esse quod ait dominus: filius homini:s ueniens putas inueniet fidem in terra? quod nos intellegimus dictum uel propter ipsam fidei perfectionem, quae ita difficilis est in hominibus, ut in ipsis quoque admirabilibus sanctis, sicut in ipso Moyse, inueniatur aliquid ubi trepidauerint uel trepidare potuerint, uel propter illam iniquorum abundantiam et paucitatem bonorum, de qua satis diximus. propterea enim tamquam dubitans hoc dominus dixit. neque enim ait: (ueniens filius hominis non inueniet fidem in terra', sed: putas inueniet fidem in terra? cui utique cuncta scienti et praescienti de aliqua re dubitare non conuenit, sed illius dubitatio nostram dubitationem figurauit, quia propter multa scandala circa finem saeculi pullulantia hoc erat quandoque infirmitas humana dictura. unde in psalmis dicitur: dormitauit anima mea prae taedio; confirma me in uerbis tuis. quare: dormitauit anima mea prae taedio, nisi propter illud quod dominus ait: quoniam abundauit iniquitasrefrigescet caritas multorum? et quare: confirma me in uerbis tuis, nisi propter id quod sequitur: qui autem perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit? sunt ergo per totum mundum, in quibus quoniam abundat iniquitas, refrigescet caritas multorum, et sunt rursus per totum mundum, qui perseuerando usque in finem salui erunt, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, et: messis est finis saeculi, ager autem mundus. cuius humanae infirmitatis est etiam illa uox: saluum me fac, domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt ueritates a filiis hominum. et inter hos tamen est unum cor et una in deum anima fidelium clamans: saluum me fac, domine. quia enim sic unus est iste homo qui dicit: saluum me fac, domine, ut ex multis constet, paulo post in eodem psalmo dicitur: propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit dominus.","prev":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/37"},"next":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 38.14-26","label":"38.14 to 38.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/38.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/38.14"},"credit":{"text":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}