{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 46","citation":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/46.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020"},"verse":false,"words":441,"text":"Quoniam igitur in scripturis sanctis ecclesia manifeste cognoscitur incipiens ab Hierusalem et per alias gentes crescens, donec omnes occupet usque in finem saeculi, non autem sola frumenta, sed et purgamenta eius commemorantur, prius correcti communicate frumentis, et tunc uidebitis, quid in eis zizania uel paleam dicere debeatis. alioquin et malos bonorum laudibus exornare et bonos malorum criminibus accusare detestando errore cogimini. nempe in manibus documenta gestamus, quibus probemus maiores uestros, quorum schisma sectamini, et municipalibus gestis sanctos libros ignibus tradidisse et ecclesiasticis negare non potuisse, eosdemque inter iudices fuisse illos, qui apud Carthaginem contra Caecilianum et collegas eius absentes sententias contulerunt. nempe idem leguntur gestis et municipalibus et ecclesiasticis traditores, qui postea proferuntur a uobis tamquam traditorum absentium damnatores. nempe Nundinarius illius temporis diaconus uester apud Zenophilum consularem omnes Lucillae nundinas pate fecit, quae damnationem Caeciliani emit ab episcopis, qui ei factus fuerat inimicus uerum praedicans. nempe ipsi postea litteras ad imperatorem Constantinum dederunt datisque ab eo, sicut petiuerant, disceptatoribus episcopis non consenserunt eosdemque postmodum apud illum tamquam iniquos iudices accusauerunt et ab aliis sibi ad Arelatum datis ad ipsum imperatorem appellauerunt eodemque inter partes audiente calumniatores inuenti atque damnati in eadem furoris pertinacia permanserunt. nempe uos ipsi, qui propterea dicitis christianam sanctitatem de tot gentibus, in quibus apostoli eam fundatissimam reliquerunt, penitus esse deletam, quia communicauerunt eis, quos uestri maiores septuaginta episcoporum concilio Carthaginiensi damnauerant, nonne illis, quos trecenti decem Bagaiensi concilio cum Maximiano damnastis, modo communicatis? nonne Praetextatus Assuritanus et in ipso concilio damnatus legitur et gestis proconsularibus a uobis accusatus et oppugnatus, et tamen in quo damnatus erat honore susceptus et in uestra communione defunctus est? nonne Felicianus Mustitanus eodem modo in eadem causa eodem concilio damnatus ab episcopis, accusatus apud iudices, postea receptus a nobis, nunc Uobiscum episcopus niuit? nonne illi. qui ab istis damnatis baptizati sunt, in eodem baptismo uobis modo communicant? sed uidelicet tot ecclesiae transmarinae apostolico labore fundatae si communicauerint sacramenta cum eis, quos nec apud se accusatos ipsae damnarunt et ab aliis postea purgatos et absolutos audierunt, amittunt salutem religionemque christianam: pars autem Donati et damnat quos uoluerit et in ipsa damnatione sacrilegia schismatis eorum sic exaggerat, ut illis, quos uiuos terra sorbuit, comparare non dubitet, et eis rursus cum uoluerit in eodem honore susceptis communicat et sancta atque integra perseuerat. o regula iuris Numidici, 0 priuilegia Bagaitana! et baptismus Christi exsufflatur in eis, qui eum in ecclesiis apostolicis perceperunt, in eis autem, quos 'damnati sacrilegi', sicut in Bagaitano concilio scriptum est, Praetextatus et Felicianus baptizauerant, parcitur baptismo Christi, non quia baptismus Christi est, sed quia per eos datos est, qui a suis damnatoribus episcopi recedere et ad suos damnatores episcopi redire meruerunt.","prev":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 45","label":"45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/45"},"next":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 47","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/47"},"credit":{"text":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}