{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 49.1-7","citation":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 49.1-7","ref":"49.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/49.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/49.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/49.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020"},"verse":false,"words":278,"text":"Omissis ergo istis morarum tendiculis ostendat ecclesiam uel in sola Africa perditis tot gentibus retinendam uel ei Africa in omnibus gentibus reparandam atque adimplendam, et sic ostendat, ut non dicat: 'uerum est, quia hoc ego dico aut quia hoc dixit ille collega meus aut illi collegae mei aut illi episcopi uel clerici uel laici nostri, aut ideo uerum est, quia et illa et illa mirabilia fecit Donatus uel Pontius uel quilibet alius, aut quia homines ad memorias mortuorum nostrorum orant et exaudiuntur, aut quia illa et illa ibi contingunt, aut quia ille frater noster aut illa soror nostra tale uisum uigilans uidit uel tale uisum dormiens somniauit'. remoueantur ista uel figmenta mendacium hominum uel portenta fallacium spirituum. aut enim non sunt uera quae dicuntur aut, si haereticorum aliqua mira facta sunt, magis cauere debemus, quod, cum dixisset dominus quosdam futuros esse fallaces, qui nonnulla signa faciendo etiam electos, si fieri posset, fallerent, adiecit uehementer commendans et ait: ecce praedixi uobis. unde et apostolus admonens: spiritus autem, inquit, manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum. porro si aliquis in haereticorum memoriis orans exauditur, non pro merito loci, sed pro merito desiderii sui recipit siue bonum siue malum. spiritus enim domini, sicut scriptum est, repleuit orbem terrarum, et: auris zeli audit omnia, et multi irato deo exaudiuntur, de qualibus dicit apostolus: tradidit illos deus in concupiscentias cordis illorum, et multis propitius deus non tribuit quod uolunt, ut quod utile est tribuat. unde idem apostolus ait de stimulo carnis suae, angelo satanae, quem sibi datum dicit a quo colaphizaretur, ne magnitudine reuelationum extolleretur: propter quod ter dominum rogaui, ut auferret eum a me.","prev":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/48"},"next":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 49.8-17","label":"49.8 to 49.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/49.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/49.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}