{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 52","citation":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/52.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020"},"verse":false,"words":135,"text":"An adhuc dicitis: si apud uos est ecclesia, ut quid nos ad eius pacem persequendo compellitis? aut si mali sumus, quid nos quaeritis? et si xixania sumus, sinite nos crescere usque ad messem? quasi nos, quibus modis possumus, aliud agamus nisi ne triticum simul eradicetur, dum ante tempus zizania separantur. quicumque enim boni in aeternum futuri sunt. etsi ante tempus mali sunt, non zizania, sed triticum sunt in praescientia dei. sic autem nos accusatis, quare uos quaeramus si mali estis, quasi non in eo perieritis quo mali estis et ideo sitis quaerendi quia peristis, ut perditi quaeramini. quaesiti inueniamini, inuenti reuocemini sicut illa ouis a pastore, sicut illa dragma a muliere, sicut ille filius qui mortuus erat et reuixit. perierat et inuentus est. ille uos enim quaerit. qui in sanctis habitat et imperat ut quaeramini.","prev":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 51.13-20","label":"51.13 to 51.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/51.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/51.13"},"next":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 53","label":"53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/53"},"credit":{"text":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}