{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 58","citation":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/58.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020"},"verse":false,"words":228,"text":"Quapropter quando plures quam Iohannes dominus baptizabat, sicut in euangelio scriptum est, ubi subiecit euangelista: quamuis ipse non baptizabat sed discipuli eius, cum tantum distaret inter Petrum et ludam, nihil tamen distabat inter baptismum qui dabatur per Petrum et qui dabatur per ludam. illud enim quod per eos dabatur unum erat, cum ipsi non essent unum, et illud Christi erat, illorum autem unus ad membra Christi, alter ad partem diaboli pertinebat. cum uero Iohannes Baptista et Paulus apostolus unum essent, quia uterque sponsi amicus erat, tamen, quia non erat unus baptismus qui dabatur a Iohanne et qui dabatur a Paulo, iussit Paulus Christi baptismo baptizari eos, qui baptismo Iohannis fuerant baptizati. itaque ille baptismus Iohannis dictus est, qui autem per Paulum datus est non est dictus baptismus Pauli, sed: iussit eos, inquit, baptizari in Christo. ecce unum sunt Iohannes et Paulus, et non unum dant; ecce non sunt unum Petrus et ludas, et unum dant; at uero Petrus et Paulus et unum sunt et unum dant. Abraham et Cornelius ex fide iustificati unum sunt, et non unum sacramentum acceperunt, itemque Cornelius et Simon magus non sunt unum, et unum sacramentum acceperunt; at uero Cornelius et ille spado, quem Philippus in itinere baptizauit, et unum sunt et unum sacramentum acceperunt. cum ergo unum est sacramentum, nec diuersi datores nec diuersi perceptores faciunt, ut non sit unum quod unum est.","prev":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 57","label":"57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/57"},"next":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 59","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/59"},"credit":{"text":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}