{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 72","citation":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/72.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020"},"verse":false,"words":193,"text":"Quapropter uos, carissimi, quibus hanc epistulam scribo, praeceptum pastoris, qui animam suam posuit pro ouibus suis et nunc glorificatus et exaltatus sedet ad dextram dei patris, corde fidelissimo et firmissimo retinete dicentis: quae sunt oues meae uocem meam audiunt et sequuntur me. audistis eius uocem manifestissimam non solum per legem eius et prophetas et psalmos, sed etiam per os proprium commendantis ecclesiam suam futuram, et ea quae praedixit quemadmodum ex ordine consecuta sint in Actibus et litteris apostolorum, quae diuinarum scripturarum canonem complent, legendo perspicitis. non est obscura quaestio, in qua uos fallant quos ipse dominus praedixit futuros atque dicturos: ecce hic est Christus, ecce illic, ecce in deserto, quasi ubi non est frequentia multitudinis, ecce in cubiculis, quasi in secretis traditionibus atque doctrinis. habetis ecclesiam ubique diffundi et crescere usque ad messem, habetis ciuitatem, de qua ipse qui eam condidit ait: non potest ciuitas abscondi super montem constituta. ipsa est ergo quae non in aliqua parte terrarum, sed ubique notissima est. haec temporales aliquando etiam in suis frumentis patitur tempestates, ut in quibusdam locis non cognoscantur; sed tamen etiam illic latent. neque enim falli potest diuina sententia, quoniam crescunt usque ad messem.","prev":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 71","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/71"},"next":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 73","label":"73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/73"},"credit":{"text":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}