{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 9","citation":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa020"},"verse":false,"words":395,"text":"Sic et illa interim seponenda sunt, quae obscure posita et figurarum uelaminibus inuoluta et secundum nos et secundum illos possunt interpretari. est quidem acutorum hominum diiudicare atque discernere, quis ea probabilius interpretetur, sed nolumus in has ingeniorum contentiones in ea causa, quae populos tenet, nostram disputationem committere. nulli nostrum dubium est per arcam Noe salua rerum gestarum fide, ut deletis peccatoribus domus iusti a diluuio liberaretur, etiam ecclesiam fuisse figuratam; quae forte humani ingenii coniectura uideretur, nisi Petrus apostolus hoc in epistula sua diceret. sed quod ille ibi non dixit, si quis nostrum dicat, propterea cuncta animalium genera ibi fuisse, quia in omnibus gentibus futura praenuntiabatur ecclesia, fortasse Donatistis aliud uideatur et aliter hoc interpretari uelint. similiter et ipsi aliquid obscure uel ambigue positum si pro sua sententia interpretentur, si nobis pateat aliud inde dicere quod pro nobis sonat, quis erit finis? nam quidam eorum episcopus cum hic apud Hipponem, sicut audiuimus, sermonem in populo faceret, dixit eandem arcam Noe ideo bituminatam intrinsecus, ne aquam emitteret suam, ideo etiam extrinsecus, ne admitteret alienam. ad hoc utique ualere uoluit hanc interpretationem, ne baptismus uel extra ecclesiam posse exire credatur uel qui extra datus fuerit acceptetur. uisus est aliquid dicere et adclamatum est ab eis, qui libenter audiebant nec diligenter de his quae audierant cogitabant, ut, quod erat facile, aduerterent fieri non posse, ut extrinsecus admittat aquam compago lignorum, si non emittit intrinsecus, si autem ab ea parte quae intus est emittit, consequens esse, ut ab ea etiam quae est foris admittat. sed etsi hoc de compacto ligno uerum esset quod ille dixit, quis me prohiberet de arca ex utraque parte bituminata, si possem, aliquid aliud dicere, ut incertum esset, quid horum uel quid fortasse aliud tertium res illa significaret? neque enim absurde dicitur aut non etiam multo probabilius per bitumen, quia uiolentum gluten et res feruentissima est, significatam esse caritatem. unde enim dicitur in psalmo: agglutinata est anima mea post te, nisi flagrantissima -caritate? quae quoniam praeceptum est ut sit in nobis in inuicem et in omnes, ideo et intus et foris arcam bituminatam. aut certe quia scriptum est: caritas omnia tolerat, uis ipsa tolerantiae tenax unitatis per bitumen significata est, quo ideo intus et foris arca illita est, quia et intus et foris mali tolerandi sunt, ne pacis compago soluatur. in hac ergo disputatione nostra parcamus talibus interpretationibus et apertum aliquid, quo manifestetur ecclesia, requiramus.","prev":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/8"},"next":{"citation":"Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}