{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 100.2","citation":"Augustine, Epistulae 100.2","ref":"100.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/100.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/100.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/100.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":276,"text":"Quaesumus igitur, ut, cum ecclesiae causas audis, quamlibet nefariis iniuriis appetitam uel afflictam esse cognoueris, potestatem occidendi te habere obliuiscaris, petitionem nostram non obliuiscaris. non tibi uile sit neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod uos rogamus, ne occidantur, pro quibus dominum rogamus, ut corrigantur. excepto etiam, quod a perpetuo proposito recedere non debemus uincendi in bono malum, illud quoque prudentia tua cogitet, quod causas ecclesiasticas insinuare uobis nemo praeter ecclesiasticos curat. proinde si occidendos in his homines putaueritis, deterrebitis nos, ne per operam nostram ad uestrum iudicium aliquid tale perueniat, quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur necessitate nobis impacta, ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos uestris iudiciis ingeramus. hanc admonitionem, petitionem, obsecrationem meam ne, quaeso, aspernanter accipias. neque enim te arbitror non recolere magnam me ad te et multo, quam nunc es, altius sublimatum, etiam si episcopus non essem, fiduciam tamen habere potuisse. cito interim per edicta excellentiae tuae nouerint haeretici Donatistae manere leges contra errorem suum latas, quas iam nihil ualere arbitrantur et iactant, ne uel sic nobis parcere aliquatenus possint. plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adiuuabis, si eorum uanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi uel suis uideantur qualescumque molestias pro ueritate atque iustitia sustinere, sed eos, cum hoc abs petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud acta uel praestantiae tuae uel minorum iudicum conuinci atque instrui patiaris, ut et ipsi, qui te iubente adtinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius uoluntatem et ea ceteris salubriter legant. onerosior est quippe quam utilior diligentia, quamuis ut magnum deseratur malum et magnum bonum teneatur, cogi tantum homines, non doceri.","prev":{"citation":"Epistulae 100.1","label":"Letter 100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/100.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/100.1"},"next":{"citation":"Epistulae 101.1","label":"Letter 101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/101.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/101.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}