{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 101.2","citation":"Augustine, Epistulae 101.2","ref":"101.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/101.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/101.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/101.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":295,"text":"Quid enim aliud dicendum est eis, qui cum sint iniqui et impii, liberaliter sibi uidentur eruditi, nisi quod in litteris uere liberalibus legimus: Si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis? per eum namque praestatur, ut ipsae etiam, quae liberales disciplinae ab eis, qui in libertatem uocati non sunt, appellantur, quid in se habeant liberale, noscatur. neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum ueritati. unde ille ipse filius: Et ueritas, inquit, liberabit uos. non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus uanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati, non oratorum inflata et expolita mendacia, non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui uel deum prorsus non cognouerunt uel, cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium uel qui istis simulacris non dediti aut non nimis dediti coluerunt tamen et seruierunt creaturae potius quam creatori. absit omnino, ut istorum uanitates et insaniae mendaces, uentosae nugae ac superbus error recte liberales litterae nominentur hominum scilicet infelicium, qui dei gratiam per legum Christum dominum nostrum, qua sola liberamur de corpore mortis huius, non cognouerunt nec in eis ipsis, quae uera senserunt. historia sane, cuius scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere. profitentur, fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum siue bona siue mala hominum tamen uera narrantur. quamuis in eis cognoscendis, qui sancto spiritu non adiuti sunt rumoresque colligere ipsa humanae infirmitatis condicione compulsi sunt, quem ad modum non fallerentur in plurimis, omnino non uideo. est tamen aliqua in eis propinquitas libertatis, si uoluntatem mentiendi non habent nec homines fallunt, nisi cum ab hominibus humana infirmitate falluntur.","prev":{"citation":"Epistulae 101.1","label":"Letter 101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/101.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/101.1"},"next":{"citation":"Epistulae 101.3","label":"Letter 101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/101.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/101.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}