{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 102.15","citation":"Augustine, Epistulae 102.15","ref":"102.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.15.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":178,"text":"Et tamen ab initio generis humani alias occultius alias euidentius, sicut congruere temporibus diuinitus uisum est, nec prophetari destitit nec, qui in eum crederent, defuerunt ab Adam usque ad Moysen et in ipso populo Israhel,. quae speciali quodam mysterio gens prophetica fuit, et in aliis gentibus, antequam uenisset in carne. cum enim nonnulli commemorantur in sanctis Hebraicis libris iam ex tempore Abrahae nec de stirpe carnis eius nec ex populo Israhel nec aduenticia societate in populo Israhel, qui tamen huius sacramenti participes fuerunt, cur non credamus etiam in ceteris hac atque illac gentibus alias alios fuisse, quamuis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus non legamus? ita salus religionis huius, per quam solam ueram salus uera ueraciterque promittitur, nulli umquam defuit, qui dignus fuit, et, cui defuit, dignus non fuit. et ab exordio propagationis humanae usque in finem quibusdam ad praemium quibusdam ad iudicium praedicatur. ac per hoc et, quibus omnino adnuntiata non est, non credituri praesciebantur et, quibus non credituris tamen adnuntiata est, in illorum exemplo demonstrantur; quibus autem credituris adnuntiatur, hi regno caelorum et sanctorum angelorum societati praeparantur.","prev":{"citation":"Epistulae 102.14","label":"Letter 102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.14"},"next":{"citation":"Epistulae 102.16","label":"Letter 102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.16"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}