{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 102.18","citation":"Augustine, Epistulae 102.18","ref":"102.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":143,"text":"Hoc sane nec in ista breuitate praetereundum est, quod templum, sacerdotem, sacrificium et alia quaecumque ad haec pertinentia nisi uni uero deo deberi nossent dii falsi, hoc est daemones, qui sunt praeuaricatores angeli, numquam haec sibi a cultoribus suis, quos decipiunt, expetissent. uerum haec cum exhibentur deo secundum eius inspirationem atque doctrinam, uera religio est, cum autem daemonibus secundum eorum impiam superbiam, noxia superstitio. quapropter qui Christianas litteras utriusque testamenti sciunt, non hoc culpant in sacrilegis ritibus paganorum, quod construant templa et instituant sacerdotia et faciant sacrificia, sed quod haec idolis et daemoniis exhibeant. et idola quidem omni sensu carere quis dubitet? uerum tamen cum his locantur sedibus honorabili sublimitate, ut a precantibus atque immolantibus adtendantur, ipsa similitudine animatorum membrorum atque sensuum quamuis insensata et exanima afficiunt infirmos animos, ut uiuere ac spirare uideantur accedente praesertim ueneratione multitudinis, qua tantus eis cultus inpenditur.","prev":{"citation":"Epistulae 102.17","label":"Letter 102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.17"},"next":{"citation":"Epistulae 102.19","label":"Letter 102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.19"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}