{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 102.19","citation":"Augustine, Epistulae 102.19","ref":"102.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":209,"text":"Quibus morbidis et pestilentiosis affectibus mederetur scriptura diuina, quae rem quidem notam sed tamen salubri remedio admonitionis inculcat dicens: Oculos habent et non uident, aures habent et non audiunt et cetera talia. haec enim uerba quo magis aperta et populariter uera sunt, eo magis incutiunt salubrem pudorem illis, qui, cum talibus simulacris diuinum cum timore cultum exhibent eaque uiuentibus similia uenerantes adorantesque contuentur eisque uelut praesentibus preces allegant, uictimas immolant, uota persoluunt, sic afficiuntur omnino, ut ea sensu carentia putare non audeant. ne arbitrentur autem isti hoc solum nostros libros uelle sonare, quod huiusce modi affectus humano cordi ex idolis innascitur, apertissime scriptum est: Quoniam omnes dii gentium daemonia. unde et apostolica disciplina non solum dicit, quod apud Iohannem legitur: Fratres, cauete a simulacris, uerum etiam quod apud Paulum: Quid ergo dico? quod idolis immolatum sit aliquid aut idolum est aliquid? sed quae immolant gentes, daemoniis et non deo immolant; nolo autem uos socios fieri daemoniorum. unde satis intellegi potest non tam ipsam immolationem, nam uero deo prisci sancti immolauerunt, sed quod diis falsis et impiis daemoniis immolatur, reprehendi a uera religione in superstitionibus gentium. sicut enim ueritas hortatur homines fieri socios sanctorum angelorum, ita seducit impietas ad societatem daemoniorum, cui praeparatur ignis aeternus sicut regnum aeternum societati sanctorum.","prev":{"citation":"Epistulae 102.18","label":"Letter 102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.18"},"next":{"citation":"Epistulae 102.20","label":"Letter 102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.20"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}