{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 102.3","citation":"Augustine, Epistulae 102.3","ref":"102.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":144,"text":"Quibus respondetur ideo non Lazari resurrectionem sed potius Christi congruere promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit, ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi et cum illo regnaturis in aeternum. sic autem non pertinet ad resun-ectionem differentia natiuitatis Christi et nostrae, quod ille sine uirili semine nos autem ex uiro et femina creati sumus, sicut non pertinet ad ipsius mortis differentiam. non enim propterea illius non uera mors fuit, quia sine uirili semine natus est, sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra, quando quidem ille sine parentibus de terra creatus est nos uero ex parentibus, aliquid adtulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur aliter nos. sicut autem ad mortis sic nec ad resurrectionis differentiam ualet diuersa natiuitas.","prev":{"citation":"Epistulae 102.2","label":"Letter 102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.2"},"next":{"citation":"Epistulae 102.4","label":"Letter 102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}