{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 102.35","citation":"Augustine, Epistulae 102.35","ref":"102.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.35.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":163,"text":"Iam uero quod tabernaculum sibi constituit et consedit ex aduerso ciuitatis Nineue, quid ei futurum esset, expectans, alterius significationis personam propheta gestabat. praefi- to gurabat enim carnalem populum Israhel. nam huic erat et tristitia de salute Nineuitarum, hoc est de redemptione et liberatione gentium. unde uenit Christus uocare non iustos sed peccatores in paenitentiam. umbraculum ergo cucurbitae super caput eius promissiones erant ueteris testamenti uel ipsa iam munera, in quibus erat utique, sicut dicit apostolus, umbra futurorum tamquam ab aestu temporalium malorum in terra promissionis defensaculum praebens. uermis autem matutinus, quo rodente cucurbita exaruit, idem ipse rursus Christus occurrit, ex cuius ore euangelio diffamato cuncta illa, quae temporaliter apud Israhelitas uelut umbratili prius significatione uiguerunt, euacuata marcescunt. et nunc ille populus amisso Hierosolymitano regno et sacerdotio et sacrificio, quod totum umbra erat futuri, in captiua dispersione magno aestu tribulationis aduritur, sicut Ionas, quod scriptum est, a solis ardore et dolet grauiter et tamen dolori eius atque umbrae, quam diligebat, salus gentium paenitentiumque praeponitur.","prev":{"citation":"Epistulae 102.34","label":"Letter 102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.34"},"next":{"citation":"Epistulae 102.36","label":"Letter 102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.36"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}