{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 104.12","citation":"Augustine, Epistulae 104.12","ref":"104.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/104.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/104.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/104.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":298,"text":"Sed quia dixisti, quod omnes eam leges diuersis uiis et tramitibus appetant, uereor, ne forte, cum putas etiam illam uiam, in qua nunc constitutus es, eo tendere, pigrior sis ad eam tenendam, quae illuc sola perducit. sed rursus uerbum, quod posuisti, diligenter adtendens uideor mihi tuam non inprudenter aperire sententiam. neque enim dixisti, quam omnes leges diuersis uiis et tramitibus adsequuntur aut ostendunt aut inueniunt aut ingrediuntur aut obtinent aut aliquid eius modi, sed dicendo 'appetunt' librato uerbo atque perpenso non adeptionem significasti sed adipiscendi cupiditatem. ita nec illam, quae uera est, exclusisti nec alias, quae falsae sunt, admisisti; et illa quippe appetit, quae perducit, nec perducit omnis, quae hoc appetit. quo quisquis perducitur, sine ulla dubitatione beatus est; beati autem omnes esse uolumus, hoc est appetimus nec tamen omnes, qui uolumus, possumus, hoc est, quod appetimus, adipiscimur. ille ergo adipiscitur, qui uiam tenet non solum, qua id appetit, sed qua etiam peruenitur, relinquens alios in itineribus appetendi sine fine adipiscendi, quoniam nec error esset, si nihil appeteretur nec si appetita ueritas teneretur. si uero diuersas uias ita dixisti, ut non intellegamus aduersas, sicut dicimus diuersa praecepta, quae tamen omnia bonam aedificent uitam alia de castitate alia de patientia alia de fide alia de misericordia et si qua sunt cetera, non solum appetitur uiis et tramitibus ita diuersis illa patria, uerum etiam reperitur. nam et in scripturis sanctis et uiae leguntur et uia: uiae, sicut illud est: Docebo iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur, uia, sicut illud: Deduc me in uia tua et ambulabo in ueritate tua, non aliae illae alia ista sed omnes una, de quibus alio loco eadem sancta scriptura dicit: Uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. quae si diligenter considerentur, copiosum pariunt sermonem intellectumque suauissimum; quod si opus fuerit, in tempus aliud differam.","prev":{"citation":"Epistulae 104.11","label":"Letter 104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/104.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/104.11"},"next":{"citation":"Epistulae 104.13","label":"Letter 104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/104.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/104.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}